라틴어 문장 검색

Noctua egressa e cavo Trepidantem consectata est et leto dedit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.11)
Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:1)
Praebuit illa arbor misero suspendia collo, Carnifici diras praebuit illa cruces;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1210)
Di faciant, leti causa sit ista mei!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1021)
Navita sollicitus cum ventos horret iniquos Et prope tam letum, quam prope cernit aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1119)
Vestra quid effoditis subiectis viscera telis, Et nondum natis dira venena datis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1413)
qui Martem terra, Neptunum effugit in undis, coniugis Atrides victima dira fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:221)
altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 38:3)
sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes, cumque bonis nuribus quod peperere nurus, sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum, pars fuerit partus sola caduca tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 821)
non ego caede nocens in Ponti litora veni, mixtave sunt nostra dira venena manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 929)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)
traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, non leve finitimis hospitibusque malum, dira viro facies, vires pro corpore, corpus grande:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권314)
si tu signasses olim Thyreatida terram, corpora non leto missa trecenta forent, nec foret Othryades congestis lectus in armis, o quantum patriae sanguinis ille dedit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권413)
Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권448)
ille manus olim missuras Hectora leto creditur in lyricis detinuisse modis, venerat Alcides exhausta parte laborum, iussaque restabant ultima paene viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권237)

SEARCH

MENU NAVIGATION