라틴어 문장 검색

et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso leui an aspero, mediocri an uastiore, uehementer an leuiter, quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 2:2)
At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:4)
Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:5)
Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 3:4)
Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:3)
Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:3)
communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 1:2)
Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:1)
Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anticum statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:4)
Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 21:1)
Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 35:1)
Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cauus est, depressusque digitus sinum inuenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:1)
Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 2:2)
Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:2)
si in alterutrum latus, manus in contrarium [id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum] conuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION