라틴어 문장 검색

Quorundam enim uani metus leuandi sunt, sicut in homine praediuite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 10:2)
quae quia leuat morbum, potest etiam somnum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:2)
Consistit in tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:2)
nam si bene se purgauerit, ex magna parte morbum leuabit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:4)
Tharrias uero quidam accessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:4)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:6)
modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita mouetur, ut impetus eius conspici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 1:7)
Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 14:1)
cauendae destillationes, ne, si quid cura leuarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:4)
Ad leuandum id tantummodo utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra conprehensi sunt, praecipueque uitanda omnia, quae ne fierent excepimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 8:2)
post haec ubi corpus leuatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 2:6)
interdum grauior dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate uel frigore uel igne aut sole contrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:2)
alii ceruicalibus uestimentisque onerant, et sic leuantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:5)
ubi leuatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:10)
Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION