라틴어 문장 검색

Hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret una conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:4)
namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata, altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circumdatae erunt, aequales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장11)
Hanc sphaeram Gallus cum moveret, fiebat, ut soli luna totidem conversionibus in aere illo, quot diebus in ipso caelo, succederet, ex quo et in [caelo] sphaera solis fieret eadem illa defectio et incideret luna tum in eam metam, quae esset umbra terrae, cum sol e regione fuit, quod et ipse hominem diligebam et in primis patri meo Paulo probatum et carum fuisse cognoveram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:5)
quod si in Scythiam aut in Brittanniam sphaeram aliquis tulerit hanc quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbaria dubitet quin ea sphaera sit perfecta ratione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION