라틴어 문장 검색

nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Roma aduolauit metuens, ne si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret.
(아풀레이우스, 변명 69:4)
Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire;
(아풀레이우스, 변명 76:9)
quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus;
(아풀레이우스, 변명 76:10)
et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur.
(아풀레이우스, 변명 77:6)
ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit.
(아풀레이우스, 변명 77:8)
atqui periniurium est ei fidem in peioribus habere, cui in melioribus non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem.
(아풀레이우스, 변명 77:16)
ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo.
(아풀레이우스, 변명 78:13)
quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur?
(아풀레이우스, 변명 79:9)
*̓απολέι¨οσ μάγοσ, και` ἐγω` ὑπ' αὐτοῦ μεμάγευμαι και` ἐρῶ. ἐλθε` τοίνυν προ`σ ἐμέ, ἕωσ ἔτι σωφρονῶ. haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat;
(아풀레이우스, 변명 80:3)
"improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent;"
(아풀레이우스, 변명 81:4)
Ad litteras Pudentillae prouocastis:
(아풀레이우스, 변명 82:1)
litteris uinco, quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo.
(아풀레이우스, 변명 82:2)
bene, quod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit;
(아풀레이우스, 변명 82:8)
bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis.
(아풀레이우스, 변명 82:9)
finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam.
(아풀레이우스, 변명 82:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION