라틴어 문장 검색

aut quod humilis herba inmaturum de Archemoro luctum ostendat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 683)
Venus misericordia eorum mortis ducta, Adoni luctum continuum praestitit, Melum in pomum sui no- minis vertit, Peliam coniugem eius in columbam mutavit, Melum autem puerum, qui de Cinyrae genere solus supererat, cum adultum vidisset, collecta manu redire ad Delum praecepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 379)
hic cum de Melpomene vel, ut quidam dicunt, de Calliope musa sirenas habens filias amisisset et maerore conficeretur, auxilium matris oravit, ut sibi seni luctus remedium praestaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 819)
sane haec Erigone Icari filia fuit, tantae pietatis in patrem, ut cum eum vidisset mortuum, omni se luctu ac maerore conficeret, ob quam rem misericordia deorum inter signa locum virginis sub iustitiae vocabulo iussa est obtinere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3313)
quod hinc debet intellegi, quia poma, quae neque acerba sint neque putrida, matura dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 26017)
nam haec arbor, id est citri, omni paene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1272)
aut intus clausis ut in luctu homines solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2581)
"invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:2)
precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:4)
utrumque egit graviter ac moderate et offensione animi non acerba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:5)
melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 114:3)
acerbior in vituperando ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:7)
tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:1)
Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer acerbus criminosus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:6)
Nam et praeteritorum recordatio est acerba et acerbior exspectatio reliquorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION