라틴어 문장 검색

Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:13)
Iudaeorum luctus Christianorum gaudium est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:3)
ubique luctus, ubique gemitus
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:12)
et quasi non hoc sufficeret cladibus plus paene bella civilia quam hostilis mucro consumpsit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:7)
In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:1)
"Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:9)
' Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet aut possit lacrimis aequare dolorem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:8)
Quae ut tumultuario sermone dictarem et post ncces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti fratri, inpulit caritas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:29)
manuque parum quam nihil omnino poscenti dare, quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:30)
quorum optimus atque interpres legum sanctissimus omnia, quamquam temporibus diris, tractanda putabat inermi iustitia, venit et Crispi iucunda senectus, cuius erant mores qualis facundia, mite ingenium, maria ac terras populosque regenti quis comes utilior, si clade et peste sub illa saevitiam damnare et honestum adferre liceret consilium?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV36)
scilicet et morbis et debilitate carebis, et luctum et curam effugies, et tempora vitae longa tibi posthac fato meliore dabuntur, si tantum culti solus possederis agri quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV54)
nobilis ille tamen populus quem diximus, et par virtute atque fide sed maior clade Zacynthos tale quid excusat:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV43)
Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 5:1)
Satis superque nota clades.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 1:2)
Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION