라틴어 문장 검색

Non secus ac liquidis Phrygius Maeandrus in undis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi venturas adspicit undas, et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum incertas exercet aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:4)
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara dextroque a poplite laevum pressa genu digitis inter se pectine iunctis sustinuit partus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:6)
nostraque sub arbore saepe lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:6)
Nisi si lusisse vocari culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:17)
cultus quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine levis, ut modo rore maris, modo se violave rosave inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat, nec nisi quae deceant electarumque ferarum aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:3)
inveni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, vix ut dignoscere possis, villosae catulos in summis montibus ursae, inveni et dixi "dominae servabimus istos!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:20)
Omnia tunc florent, florumque coloribus almus ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:5)
non ideo debet pelago se credere, siqua audet in exiguo ludere cumba lacu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1150)
sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1212)
talia luduntur fumoso mense Decembri, quae damno nulli composuisse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1219)
Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes bucolicis iuvenis luserat ante modis, nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1236)
haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis, id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, heu nimium sero damnat et odit opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 15)
lusus equi nunc est, levibus nunc luditur armis, nunc pila, nunc celeri volvitur orbe trochus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 129)
aspera militiae iuvenis certamina fugi, nec nisi lusura movimus arma manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 128)
integer et laetus laeta et iuvenalia lusi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION