라틴어 문장 검색

Benedictio perituri super me ueniebat, et cor uiduae consolatus sum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:16)
Si negaui, inquit, quod uolebant, pauperibus, et oculos uiduae exspectare feci.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:5)
seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus nec qui det maestas munus in exsequias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 428)
melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut orbae vivemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 142:3)
sic eat quaecumque Romana lugebit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:1)
et se rectius viduam et caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 470:5)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
tum privatae quoque per domos clades volgatae sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 669:1)
inde si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 233:1)
Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius praefuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 529:1)
tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant ut ad coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 84:1)
miseri parentes, quos falso lugent, vivere sciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 385:2)
praeterhac si mihi tale post hunc diem faxis, faxo foris vidua visas patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 22)
non, inquam, patiar praeterhac, quin vidua vivam quam tuos mores perferam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 137)
ego enim lugere atque abductam illam aegre pati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION