라틴어 문장 검색

Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumera-vimus, tot nosset species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 27:1)
Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 4:2)
Nam aliud est 'Deus', quod subicitur in maiori, et aliud 'vicarius Dei', quod predicatur in minori. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:10)
Hoc minimo hominum damno perfectum, at omnia tormenta majora, parsque impedimentorum, cibaria, apparatus bellicus, et tentoria, necessario sunt amissa.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.55)
'incute' enim si inice significat, 'ventis' dativus est casus, hoc est, parva est eorum, etiam tu eis da magnam vim;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 692)
Quamquam id quidem omnibus usu venire necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum aliquanto minoribus compararentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:10)
nulla salus rei publicae maior est quam eos qui alterum accusant non minus de laude, de honore, de fama sua quam illos qui accusantur de capite ac fortunis suis pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 4:1)
velut ex ea disputatione, quae mihi nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mortis effecta contemptio, quae non minimum valet ad animum metu liberandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:2)
Revolvantur corpora minora P & Q in eodem plano circa maximum S, quorum P describat orbem interiorem PAB, & Q exteriorem QE.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:2)
Agantur a corpusculis lineae PHK, PIL, phk, pil, auferentes a circulis maximis AHB, ahb, aequales arcus quam minimos HK, hk & HL, hl:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 8:2)
Caeterum haec Propositio & superiores, quae ad Media inaequaliter densa spectant, intelligendae sunt de motu corporum adeo parvorum, ut Medii ex uno corporis latere major densitas quam ex altero non consideranda veniat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 23:1)
quod nequaquam blandum auribus imperitorum, tanto maiorem apud doctos habere gratiam debet, quanto minorem apud indoctos habet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:2)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:5)
" Quidni tu," inquit, " magnum munus mihi dederis, nisi forte te parvo aestimas ?
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION