라틴어 문장 검색

Rex autem tanto diligentius ad eam mittere festinavit, nesciens utrum gravida ex Perkino forte esset, unde turbae istae in persona Perkini desiturae non videbantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:7)
Thomas autem Trenchardus eques auratus cum copiis quas subito coegerat nesciens quid rei esset Waimoutham venit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:2)
in hoc nihilo tamen modestiores, cum malint communem hominum et rerum conditionem causari quam de seipsis confiteri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:42)
quod enim mavult homo verum esse, id potius credit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:3)
Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:9)
erratis, nescientes Scripturas et potestatem Dei:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:16)
Et certissimum est, si paulisper pro plebeiis nos geramus (missis astronomorum et scholae commentis, quibus illud in more est ut sensui in multis immerito vim faciant, et obscuriora malint), talem esse motum istum ad sensum, qualem diximus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:9)
Etiam immensa illa velocitas in ipso corpore, quae cernitur in motu diurno (quae etiam viros graves ita obstupefecit ut mallent credere motum terrae), facit motum illum ejaculationis radiorum ab ipsis (licet celeritate, ut diximus, mirabilem) magis credibilem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:10)
cum tamen isti motus longe citra eas sistant et versentur, neque aliud sint quam desideria corporum conservandi se in consistentiis suis (sive, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaves ac per consensum alterentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:26)
Is est, per quem corpora, quando versantur inter plane heterogenea et quasi inimica, si forte nanciscantur copiam aut commoditatem evitandi illa heterogenea et se applicandi ad magis cognata, (licet illa ipsa cognata talia fuerint quae non habeant arctum consensum cum ipsis) tamen statim ea amplectuntur, et tanquam potiora malunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:2)
qui aerem non bene tolerat, sed aliud tangibile mavult, si reperiatur in propinquo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:5)
ut, nisi excitentur, malint statu suo (prout sunt) esse contenta quam in melius se expedire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:7)
Sed nescio quomodo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:8)
Qui enim eloquitur quae scit effutiet etiam quae nescit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 4:10)
erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION