라틴어 문장 검색

talem Ledaeo gurgite pubem educat Eurotas, teneri sic integer aevi Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos, nam pudor unde novae menti tranquillaque morum temperies teneroque animus maturior aevo, carmine quo repetisse queam?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati23)
"Parcarum fila tenebo extendamque colus - duram seio vincere Mortem - , avertam luctus et tristia damna vetabo teque nihil laesum viridi renovabo senecta concedamque diu iuvenes spectare nepotes, donec et hic sponsae maturus et illa marito, rursus et ex illis soboles nova grexque protervus nunc umeris inreptet avi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis71)
quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris haud matura putas atque hos pius ingeniis annos!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum52)
Cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr8)
sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr15)
"o quam te parcum in praeconia famae mens agitat matura tuae, quantumque ferentem fortunam virtute domas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권55)
"cum subito horrendas aevi matura Polyxo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권41)
hic paulo ante puer, sed enim maturius aevo robur, et ingentes spondet tener impetus annos, quem vinci haud quisquam saevo neque sanguine tingui malit, et erecto timeat spectacula voto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권294)
Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres, mite iugum, belli quondam vastator Eoi currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris Liber in Aonios meritas dimiserat agros, illas turba dei seniorque ex more sacerdos sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes palmite maturo variisque ornare corymbis curat et alterno maculas interligat ostro, iamque ipsi colles, ipsa has - quis credat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권279)
"sic tua maturis signentur tempora canis, et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem pervenias:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권314)
Nil non acerbum prius quam maturum fuit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 414)
Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse conspexerant, mox aduecti nauibus inrumpunt terminos, caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque metunt, calcant, transeunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:10)
Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:1)
Ipse seram teneras maturo tempore vites Rusticus et facili grandia poma manu;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 13)
Illi iucundos primum matura sapores Expressa incultis uva dedit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 714)

SEARCH

MENU NAVIGATION