라틴어 문장 검색

si quae erunt mediocria, nam vitiosis nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in gregem coniciantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 314:3)
Nam si quando id primum invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut nugatorium aut vulgare aut commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:2)
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:4)
In quo genere nos quidem versamur tantum quantum possumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu valemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 77:1)
Hic noster vulgaris orator, si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione communi istos quidem [nostros] verberabit neque se ab eis contemni ac despici sinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:6)
Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque permaneat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 88:1)
illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non multum est maius quam illud vulgare ac forense:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:2)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam, quam specto, eloquentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:3)
'At enim vereor,' inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle vide- amur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 188:1)
Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:2)
Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 212:1)
sine hac summus orator esse in numero nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:3)
quas tamen inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:4)
non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria singulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION