라틴어 문장 검색

commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent adeo infractos gereret animos ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 332:1)
hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si impio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus nihil prospere agerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 560:1)
permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 163:1)
non tamen ita infregit animos eorum ut absisterent imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 199:3)
si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 190:1)
ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 191:1)
utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:1)
fugam ad Romanos Demetrius meditabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 274:1)
dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 476:1)
et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 554:1)
is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu suo efferent nec adversae infringent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:4)
ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 130)
sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier, prius ipse mecum etiam volo hic meditari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 134)
) Optimo iure infringatur aula cineris in caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 254)
Pol ego ut te accusem merito meditabar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 621)

SEARCH

MENU NAVIGATION