라틴어 문장 검색

ille quoque eversus mons est quem maximum in oris progenies Thiae clara supervehitur, cum Medi peperere novum mare, cumque inventus per medium classi barbara navit Athon.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6621)
nam et hii, quanquam de Victoria victoriam sint adepti, nichilominus ibi sunt de dolore dolorem memorabiliter consecuti. 20.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:2)
Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:2)
Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 15:2)
Sed exurgens non hostili scutica sed paterna et alias verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione nec non memorabili castigavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 45:3)
per quod clarius ipsum quod ipsum est faciamus patere.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 159:2)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
Diligentia, industria, et vigilantia Washingtonii hoc in itinere clarissime sunt perspectae;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.28)
- Collis Bunkerii proelium memorabile.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.4)
Dux Howe, cujus virtus hac pugna clarissime perspecta, paulisper fere solus permansit, praefectorum militumque parte maxima aut occisa, aut vulnerata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.41)
Ut ad Benjaminum Franklin, philosophum clarissimum, qui, eo tempore, reipublicae Americanae, apud Parisios, vicem gerebat, literae, hac super re, scriberentur, a Congressu Washingtonio praeceptum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.70)
Hic et insequens annus, nulla re memorabili gesta, transiit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.10)
Nulla, itaque, res memorabilis, exercitu tam nudo, tamque male necessariis omnibus rebus instructo, geri poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.44)
Haecce militum inaequalitas ad flumen Hudson clarissime est perspecta;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.46)
Anno superiore, nihil memorabile gestum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION