라틴어 문장 검색

aërium Manichacus ait sine corpore vero pervolitasse Deum, mendax phantasma cavamque corporis effigiem, nil contrectabile habentem, ac primum specta an deceat quidquam simulatum adsignare Deo, cuius mera gloria falsi nil recipit, membris hic se fallacibus aptans fingeret esse hominem ventosa subdolus arte, mentitus totiens, cum diceret
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3314)
mendax in utroque necesse est sit Christus, specie si Christus fallere novit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3354)
sic tota decurrat dies, ne lingua mendax, ne manus oculive peccent lubrici, ne noxa corpus inquinet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus29)
plerumque dissipatis mendax imago veris animos pavore maestos ambage fallit atra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum9)
felix qui indultis potuit mediocriter uti muneribus parcumque modum servare fruendi, quem locuples mundi species et amoena venustas et nitidis fallens circumflua copia rebus non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori, qui sub adumbrata dulcedine triste venenum deprendit latitare boni mendacis operto, sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque principio rerum, Christus cum conderet orbem, vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses historicus mundi nascentis testificatus
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 188)
iuvat infercire cruminis turpe lucrum et gravidos furtis distendere fiscos, quos laeva celante tegit laterisque sinistri velat opermento;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1123)
tamquam nil raptet avare, artis adumbratae meruit ceu sedula laudem, huius se specie mendax Bellona coaptat, non ut avara lues, sed virtus parca putetur;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1154)
Postremo alii clanculum Patres quae faciunt, quae fert adolescentia, Ea ne me celet consuefeci filium;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 127)
Ibi tum exanimatus Pamphilus Bene dissimulatum amorem et celatum indicat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1144)
Qui celo?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1173)
Idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 418)
ubi ubi est, diu celari non potest.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 313)
Verum quum videam miserum hunc tam excruciarier Eius abitu, celem tam insperatum gaudium, Cum illi pericli nihil ex indicio siet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 17)
Et scilicet iam me hoc voles patrem exorare ut celet Senem vestrum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 375)
Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc, Celare te iras.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 219)

SEARCH

MENU NAVIGATION