라틴어 문장 검색

Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:3)
Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:1)
Postea educenda recta acus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:1)
siue quid densius, digitis educitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:7)
id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 3:5)
Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:3)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum uomitu, cum tremore mortifera neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 3:2)
deinde adtractus infantem educit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 4:5)
sequiturque neruorum distentio et ingens periculum [mortis]. Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:3)
quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:7)
Interpositis quinque aut sex diebus oriculario specillo linamenta educenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:3)
Vbi iam iter modiolo pressum est, medius clauus educitur, et ille per se agitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 3:3)
Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum inuenit, educiturque siccum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 6:1)
Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:2)
haec enim inde commodissime videntur humorem educere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION