라틴어 문장 검색

- De trecentis militibus Boemundi occisis a Turcopolis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 83:2)
Dehinc die quadam cum Boemundi copiis victualia et equorum pabula defecissent, milites trecenti, pedites septingenti ad contrahendas praedas in regione Graecorum directi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 84:1)
Quibus infinita multitudo Turcopolorum, Comanitarum et Pincenariorum, militum imperatoris in occursum adfuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 84:2)
et bello graviter commisso, milites Boemundi ad trecentos illic occisi sunt, plures vero abducti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 84:3)
- De nobilissima matrona gentilium, quam Baldewinus rex per milites suos cevit cum quatuor millibus camelorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 91:2)
Qui illico Wilhelmum, filium Roberti Northmannorum principis, clam ascitum Jerusalem remisit, ut militibus, quos in civitate tuenda reliquerat, assumptis, cum peditibus trans Jordanem festinaret, atque Arabes Sarracenos incautos et in tuto gregem pascentes invaderet, et viros ac feminas cum universo grege captivaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:2)
Camelos vero ad quatuor millia cum caeteris armentis, praedam scilicet inaestimabilem, Jerusalem adduxerunt, quorum mutuatione plurimum aurum acceptum, jussu regis militibus divisum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 92:6)
Dehinc proxima die Sarraceni milites loricati et armati portas urbis egressi cum suis copiis, usque ad tentoria regis in virtute sua astiterunt, regem expugnare et effugare arbitrantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 98:1)
Tam crudelem famam universi qui audierunt, de tam egregio milite et interitu suorum vehementi dolore cum fletu et ejulatu magno planxerunt diebus multis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:9)
Mortuo sic Gervasio, milite egregio, Soboas, unus ex praepotentibus Turcorum, caput illius jussit amputari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 112:2)
Cum haec negotia inter regem et patriarcham agerentur, isto negante pecuniam, illo autem pecuniam aut milites requirente, quidam Christianus, legatus Rotgeri fratris Boemundi, profectus de Apulia, coram rege astitit, qui talentum auri mille byzantiorum ante paucos dies patriarchae se attulisse contestatus est in audientia totius Ecclesiae, ut illud pro [0678B] peccatis suis, et pro requie animae ipsius suorumque, et aequa et fideli portione inita divideret, unum videlicet in oblatione Dominici sepulcri ad usus fratrum, Deo inibi famulantium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:1)
tertium regi ad confortandos et remunerandos milites rebus et armis destitutos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 118:3)
et illius copias, et terram ex ejus manu susciperet, illique ultra et miles suus serviret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 16:4)
Quingenti milites in armis et lorica a rege Babyloniae missi, qui urbem cum civibus defensarent, audito facto foedere de urbis traditione in manu Christianorum, subterraneo habitaculo, quod miro opere murali aedificatum erat, absconditi sunt a facie introeuntium et urbem perlustrantium:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:1)
Illi autem milites, mulieris verba et constantiam admirati, consilio clam inter se habito, in fide illi [0682C] firmata sibi parcere spoponderunt, si juxta verba ejus veritatem de his experirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION