라틴어 문장 검색

id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 300:1)
iis eadem fere quae Romae egerant verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe, ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 415:2)
ibi iactantem sese scorto inter cetera rettulisse quam acriter quaestiones exercuisset et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 520:2)
nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 698:2)
Rhodii miserunt legatos Romam minantes ut Perseo auxilio essent, nisi populus Romanus cum illo pacem atque amicitiam iungeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV2)
Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit, qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 331)
Numquid mihi minatur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 5106)
Perii, mi pater, minatur mihi oculos exurere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2139)
sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2171)
Mihin equis iunctis minare?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2178)
Ne lacruma, soror, neu tuo id animo fac quod tibi tuos pater facere minatur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 113)
an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION