라틴어 문장 검색

Multa ignoscendo fit potens potentior.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 350)
Optimum est semper ignoscere, tamquam si ipse cotidie pecces.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 467)
Saepe ignoscendo des iniuriae locum.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 75)
Certe postea cognoscunt et sustinent et ignoscunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 8:1)
Et mala siqua tibi dixit dementia nostra, Ignoscas:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 25)
ignosce fatenti, Iussit Amor:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 619)
hoc Venus ignoscet;
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae3)
esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere posse, inter amicum atque inimicum discrimen nosse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:3)
sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris quo poenam meriti essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 47:2)
quibus orantibus dictatorem senatumque ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 196:2)
haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo evasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut civilis potius societatis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 424:1)
tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, quaeso inquit, Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 514:1)
irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in adversarios voltis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 579:1)
itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet, parare in perpetuum vel saeviendo vel ignoscendo potestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 198:2)
An vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec vilia capita saevitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION