라틴어 문장 검색

numquam cassa manus, nullum sine numine fugit missile, nec requies dextrae, sonitumque priori iungit harundo sequens, unum quis crederet arcum aut unam saevire manum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권332)
iam minus atque minus fert arma puerque videtur et sibi, cum torva clipei metuendus obarsit luce Dryas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권369)
"cum vero umentibus alis incubuit piceaque haud umquam densior umbra castra subit, errare oculi resolutaque colla, et medio adfatu verba imperfecta relinqui, mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt pila manu, lassique cadunt in pectora voltus, et iam cuncta silent:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권54)
Iam sordent terrena viro taedetque profundae caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque missilibus lassa respexit in aethera dextra, ardua mox torvo metitur culmina visu, innumerosque gradus, gemina latus arbore clusos, aerium sibi portat iter, longeque timendus multifidam quercum flagranti lumine vibrat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권382)
arma rubent una clipeoque incenditur ignis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권383)
primae fugere in nubila cristae, et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent membra viri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권432)
illa viam medium clipei conata per orbem non perfert ictus atque alto vincitur auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권270)
tandem inruit exsul, hortatusque manum, cui fortior ira nefasque iustius, alte ensem germani in corpore pressit, qua male iam plumis imus tegit inguina thorax, ille dolens nondum, sed ferri frigore primo territus in clipeum turbatos colligit artus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권290)
sed bellicus agger curribus et clipeis Graiorumque omnibus armis sternitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권24)
"en clipei fragmen semiustaque nosco cingula, frater erat!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권215)
at procul ingenti Neptunius agmina Theseus angustat clipeo, propriaeque exordia laudis centum urbes umbone gerit centenaque Cretae moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri hispida torquentem luctantis colla iuvenci alternasque manus circum et nodosa ligantem bracchia et abducto vitantem cornua vultu, terror habet populos, cum saeptus imagine torva ingreditur pugnas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권315)
patriis modo fixa revellunt arma deis, clipeisque obducunt pectora fractis, et galeas humiles et adhuc sordentia tabo spicula:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권334)
Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:2)
arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 437:3)
arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 439:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION