라틴어 문장 검색

O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 39)
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 233)
Minus autem idonee tunc femina copulatur amori, quum hominis probitas non aequaliter mulieris probitati respondet, vel quum pura cordis non aequaliter utrinque procedit affectio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:8)
Quae domina in probis moribus propria taliter doctrina suum confirmat amantem, oscula etiam et lacertorum ei largiendo amplexus, quod amans iam dictus ad summam per eam est morum probitatem deductus et omni probitate laudandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 19:3)
Unius probitatis eclipsis, caeterarum probitatum sidera recessu ecliptico mori cogebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:4)
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)
Morum probitas acquirit amorem in morum probitate fulgentem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:4)
Tuam valde iustam sententiam reputo atque rectam satis opinor, et ideo necessario me fateri oportet potius esse quaerendem amorem probitatis multae plebeiae quam nobilis nimia probitate decorae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 6:2)
Iuvenis quidam nulla probitate decorus et miles adultus omni probitate iucundus amorem ab eadem muliere deposcunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:2)
Contradicit quidem iuvenis se praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:3)
Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur, loco suo collocandarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:3)
Consuetudo est sapientum ut nunquam suam formam vel probitatem ore proprio fateantur, et ex hoc eorum manifeste probitas denotatur, quia tam caute suis prudentes consueverunt sermonibus uti, ut nunquam illo vulgari iuste valeant proverbio denotari, quo fertur omnem in ore proprio sordescere laudem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:2)
Quod autem dixistis meam faciem vobis esse cum genere manifestam, vehementer admiror quia vestram video in hoc errare prudentiam, quum illis videamini erratibus assentire, qui morum probitatem sine genere ac forma reiiciunt et formae venustatem ac sanguinem generosum sine omni probitate recipiunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:4)
Nam quum sola probitas faciat hominem dignum nobilitari, et sola nobilitas nobili reperiatur digna amore, merito sola probitas nobilis amoris est digna corona.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:3)
sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 591:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION