라틴어 문장 검색

Haec autem si qui voluerit ad perfectum facile perducere, animadvertat in extremo libro diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus magno vigore et industria generatim divisis modulationibus constitutum reliquit, de quo, si qui ratiocinationibus his attenderit, ad [naturas vocis et] audientium delectationes facilius valuerit theatrorum efficere perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장12)
Namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장38)
Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem *πλειάδασ nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장28)
Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore magno rationes varietatis disciplinis de eadem reliquit, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장10)
in his vero opus est prudentia diligens et ingenii doctissimi cogitata, quod nihil eorum perficitur sine machinatione studiorumque vario ac sollerti vigore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말12)
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)
Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur, loco suo collocandarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:3)
sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 591:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION