라틴어 문장 검색

milites, modesto imperio habiti simul et locupletes, ad caelum ferre;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장3)
Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:2)
Modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 8:2)
sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:2)
Nam quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa, non audax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 14:2)
Disserebat populo Fabianus, sed audiebatur modeste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 11:3)
Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et conpositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:6)
Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprensum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:10)
Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitii genere tollentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:3)
Vides illum Scythiae Sarmatiaeve regem insigni capitis decorum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:1)
rectus atque integer corrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit, idemque et secunda grate excipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 3:2)
Potuit evadere modestus et prudens, potuit sub cura tua in meliora formari, sed, quod iustius timetur, potuit fieri pluribus similis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 12:5)
exultat et ponit gradus pater decoros Dardanus.
(세네카, 아가멤논 13:35)
Etsi timendum caesus Agamemnon docet, aggrediar et te, Oresta, furabor libens, [fidem secunda poscunt, adversa exigunt] cape hoc decorum ludicri certaminis, insigne frontis;
(세네카, 아가멤논 17:9)
id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION