라틴어 문장 검색

summoque tecto lumen admittitur, ut appareat solem cuncta vertice summo lustrare lucis inmissu, et quia oriente eo universa patefiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 11:4)
et argumento utuntur quod Tarquinius, Demarati Corinthii filius Samothracicis religionibus mystice imbutus, uno templo ac sub eodem tecto numina memorata coniunxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 8:3)
Ac Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria, concurrentibus undique virile et muliebre secus, per vias et tecta omnium visebitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:1)
Moenibus in patriis atque inter tuta domorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 12:3)
O felix una ante alias Priameia virgo, Hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis Iussa mori.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 2:2)
Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma, Et matutinus volucrum sub culmine cantus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 6:1)
Portam, quae ducis imperio commissa, recludunt Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:1)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Di Iovis in tectis casum miserantur inanem Amborum et tantos mortalibus esse labores, quibus ipsi scilicet carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:5)
Dius Ulixes, — spelaea ferarum, — daedala tecta, Rhodopeiae arces, Altaque Panchaea, . . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 15:2)
atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt in hostes, et in eodem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 15:3)
Nec cithara reboant laqueata aurataque tecta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 21:2)
qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:2)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION