라틴어 문장 검색

Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, Te liquidi flevere lacus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:7)
In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, Praecipitesque trahit silvas, stupet incscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 12:1)
Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:1)
si vero subesset iuriiurando mala conscientia, mox in lacu amittebat vitam falsus iurator.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 21:3)
at latis otia fundis, Speluncae vivique lacus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:7)
Et tu montanis totus nunc fontibus exi, Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos, Discussa compage, feras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:23)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Rhipaeas huc solve nives, huc stagna lacusque Et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:72)
Si vero Stygiosque lacus, ripamque sonantem Ignibus ostendam, si me praesente videri Eumenides possent, villosaque colla colubris Cerberus excutiens, et vincti terga Gigantes, Quis timor, ignavi, metuentes cernere manes?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:18)
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei Cappadocum montana cohors, et largus habenae Ponticus ibat eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:6)
Tepidi natabis lene Congedi vadum Mollesque Nympharum lacus, Quibus remissum corpus adstringes brevi Salone, qui ferrum gelat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX2)
Indignas premeret pestis cum tabida fauces Inque ipsos vultus serperet atra lues, Siccis ipse genis flentes hortatus amicos Decrevit Stygios Festus adire lacus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVIII1)
Primos passa toros et adhuc placanda marito Merserat in nitidos se Cleopatra lacus, Dum fugit amplexus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII1)
Aemula Baianis Altini litora villis Et Phaethontei conscia silva rogi, Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus, Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo, Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXV1)
Baiano procul a lacu, monemus, Piscator, fuge, ne nocens recedas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION