라틴어 문장 검색

Ideo apud Lacedaemonios inter cetera exactae vitae instituta hoc quoque exercitii genus a Lycurgo est institutum, ut adolescentes et scommata sine morsu dicere et ab aliis in seº dicta perpeti discerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:2)
cur senecta opinionem exactae siccitatis accepit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 7:2)
Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod et solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:3)
Certe de ipsis quattuor elementis extrinsecus videmus nec aquam nec aerem neque terram aliquid quo alatur aut quod consumat exigere, nullamque noxam vicinis vel adpositis sibi rebus inferre:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 3:1)
et reddat heredi, cum ad plenam etatem pervenerit, terram suam totam instauratam de carucis et waynagiis, secundum quod tempus waynagii exiget et exitus terre racionabiliter poterunt sustinere.
(Magna Carta 7:2)
Sic funere primo Attonitae tacuere domus, cum corpora nondum Conclamata iacent, nec mater crine soluto Exigit ad saevos famularum brachia planctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:12)
Infandum domini per viscera ferrum Exegit famulus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:58)
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:31)
Cum sorte cruenta Fratribus incurrant fratres, natusque parenti, Haud trepidante tamen toto cum pondere dextra Exegere enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:91)
Paucas victoria dextras Exigit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:21)
Sed quota pars cladis iaculis ferroque volanti Exacta est?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:18)
Exigit a miseris tristes victoria poenas, Sibilaque et flammas infert sopor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:26)
sed longi poenas Fortuna favoris Exigit a misero, quae tanto pondere famae Res premit adversas, fatisque prioribus urget.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:9)
Ubicumque iaces, civilibus armis Nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas, Iulia crudelis, placataque pellice caesa, Magno parce tuo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:59)
Ardua quippe fides robustos exigit annos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION