라틴어 문장 검색

Et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 3:1)
Partis enim nostrae aliquos qui die praeterito ad eos defecerant, pellexere, ut simulata fuga velut ad propria remeantes, intra muros suscipi se curarent, ingressique latenter quandam incenderent partem:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 8:1)
namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:3)
Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium , quas Venetas appellabat antiquitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 7:1)
Muros alios novos circuit civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 15:6)
Item Ticino palatium, thermas, amphitheatrum, et alios muros civitatis fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 15:7)
Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:4)
sic Eresburgum a Francis derelictum, muros et opera destruxerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:2)
Qui in custodia missus noctu per murum evasit et ad legatos domni regis, qui tunc apud basilicam sancti Petri erant, Wirundum scilicet abbatem et Winigisum Spolitinum ducem, veniens Spoletium est deductus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 131:3)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)
Indeque reversi civitatem igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:9)
Assuitur muro reptile muris honus.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:11)
Cursitat hic murum ludere prompta cohors.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:2)
Si nece dignetur murem leo, nonne leoni Dedecus et muri ceperit esse decus?
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:8)
Preda uiri predo murum mustela precatur:
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION