라틴어 문장 검색

Id sibi utrumque ut curarent petivit, usurumque eo dixit quod sese magis iuvisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 7:1)
ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat, eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 2:2)
His enim verbis utitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 7:2)
Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:6)
Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 1:1)
Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt humanitatem non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:1)
Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 3:1)
Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:4)
Nam et tres et tris posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 11:2)
Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 13:3)
Atque ibi postea his verbis utitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:2)
Si quid est, inquit, quod utar, utor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:4)
atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 1:2)
Quod etsi vi et ratione quapiam divina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam brevi exiguoque vitae spatio quantovis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut verbo ipsius utar, παχυμερέστερον, nullo scientiae fundo concepto, sed fusa et vaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per intervalla media caligantium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 6:1)
Eaedem igitur stellae, per quas omnia divina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et variant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi violentas movent, cur non eventa quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuvium, alia aput Nilum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION