라틴어 문장 검색

Quibus uero super mediam tunicam uenae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:1)
ab ea uenae digito uel manubriolo scalpelli separandae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:2)
Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque uenis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:1)
Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque uenas conprehendant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:2)
tum non per ipsam uenam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 3:5)
Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:1)
Membrana semper inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:2)
Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:4)
Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 4:5)
Post id uenae et arteriae ad inguen lino deligandae et infra uinculum abscidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 5:6)
deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 24장 1:2)
Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cauetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:3)
Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:1)
eoque fit, ut omnia uenarum quasi capitula conspicua sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:3)
- Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION