라틴어 문장 검색

etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra nihil emineret, quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam in siderum cognitione posuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 135:2)
"quippe et, cantet si naufragus, assem protulerim?"
(페르시우스, 풍자, satire 165)
Dat cauda sonitum, liberae ponto iubae consentiunt luminibus, fulmineum iubar incendit aequor sibilisque undae fremunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:19)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:15)
Siculo scarus aequore mersus ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis eruta litoribus vendunt conchylia cenas, ut renovent per damna famem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:17)
Crassum Parthus habet, Libyco iacet aequore Magnus, Iulius ingratam perfudit sanguine Romam, et quasi non posset tot tellus ferre sepulcra, divisit cineres.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:2)
Me quoque per terras, per cani Nereos aequor Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi" . . . Quaerere a Gitone meo coepi, num aliquis me quaesisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:4)
Sic rate demersa fulvum deponderat aurum, remorum levitas naufraga membra vehit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 7:3)
92 P.L.M. Naufragus eiecta nudus rate quaerit eodem percussum telo, cui sua fata fleat.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 19:1)
Forte Clazomenae prope Antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.12)
Prima malas docuit mirantibus aequoris undis Peliaco pinus vertice caesa vias, Quae concurrentis inter temeraria cautes Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 111)
Iam mea votiva puppis redimita corona Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a23)
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, aequore quot pisces, fronde teguntur aves, quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:38)
tunc siquis creditur alto, vix tenuit lacerae naufraga membra ratis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:275)

SEARCH

MENU NAVIGATION