라틴어 문장 검색

Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat et post horam X diei res agebatur, nox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:6)
Quibus de causis navis quas potuit Caesar ad terram detrahit, quem in locum illos successuros non existimabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:8)
Erat una navis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:1)
Hanc conspicati hostes non tenuerunt sese, magnoque impetu IIII ad eam constratae naves et complures apertae contenderunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:2)
magna praeterea multitudo in reliquis navibus propugnatorum est interfecta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:8)
Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere navis accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:2)
Ac tametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 12:3)
naves veteres erant in occultis regiae navalibus, quibus multis annis ad navigandum non erant usi:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:2)
Caesar Rhodias navis VIIII habebat — nam decem missis una in cursu litore Aegyptio defecerat — , Ponticas VIII, +Lycias+ V, ex Asia XII.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:10)
Postquam eo ventum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon classe circumvehitur adversasque navis hostibus constituit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:1)
Inter has spatium CCCC passuum relinquit, quod satis esse ad explicandas navis videbatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:3)
Post hunc ordinem reliquas navis subsidio distribuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:4)
Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:1)
Qui ubi +Caesaris+ animum advertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:3)
Progressas ultra vadum IIII Rhodias navis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION