라틴어 문장 검색

Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 34:2)
Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:4)
Nec ignorare colonos oportere reor,sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere agricolae frequenter id potius quam immodice facere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:4)
Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vim corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:1)
Iam vero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe praesidium expeditissimum non deesse;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:2)
Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:1)
Quod ego minime reor esse pro agricola;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 1:3)
pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 3:5)
Quae cuncta, sicut ego reor, magis prosunt, cum suffragatur etiam status caeli:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:1)
magisque assentior his auctoribus qui negaverunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae, solamque eam quae est iuncta cum vetere sarmento probaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:5)
Hanc ergo prudentissimi agricolae negaverunt conseri debere, nec tamen sententiae suae rationem nobis prodiderunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 3:1)
Nam ubi ruris vastitas electionem nobis temporis negat, valentissimam quamque partem vineti frigoribus, macerrimam vere vel autumno;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 2:4)
Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat, quippe florentem fructum movere non expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:2)
Nam idem per brumam negat recte putari vineam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 3:3)
Haec de vineis Italicis vinearumque instrumentis, quantum reor, non inutiliter et abunde disseruit mox agricolarum provincialium vineaticos nec minus nostratis et Gallici arbusti cultus traditurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION