라틴어 문장 검색

Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:5)
Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 12:1)
abdomina thynni Advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 5:4)
NUNTIATUM quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 2:1)
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 12:2)
Quod belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 1:1)
Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se atque in palude proxima delituit et frustra requisita perisse credita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 8:1)
Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 9:1)
Tum qui nuntiaverat iussit tacere, ac ne cui palam diceret interminatus est, praecepitque ut eam postero die repente in eum locum in quo ipse cum amicis esset inmitteret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 10:1)
Postquam nuntiatum est, inquit, ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 13:1)
Is Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtivo scripto volebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 22:1)
Atque ibi tunc nuntiatur, ἀναγνώστην quendam, non indoctum hominem, voce admodum scita et canora Ennii Annales legere ad populum in theatro.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 3:1)
Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius, omnibus qui aderant, ipso quoque Favorino adprobante atque laudante, disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 56:1)
Rex per hoc iam certus procellam istam non diruptam iri, sed in unum locum casuram, copias satis amplas coegerat, atque ipse, assumptis etiam duobus quos delegerat stategis (nempe duce Bedfordiae et comite Oxoniae) Coventriam usque, manum cum iis conserturus, advenerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 12:6)
Verum antequam ista speciosa legatio advenisset, ducis Britanniae res haud leviter perculsae sunt et manifesto declinare coeperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION