라틴어 문장 검색

Accedunt propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장4)
Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu traducto progreditur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장1)
Adflictas opes equestri proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix refugisse nuntios caedis.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장3)
Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 27장1)
Qua re ex compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem ex caede refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium Drappeti perferret.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장2)
risit Amor placidaeque volat trans aequora matri nuntius et totas iactantior explicat alas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:26)
"Quantum te principe possim, non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys mitior et fracto secura Britannia Picto;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:240)
Postquam precibus mitescere nullis, non auro cessisse videt creberque recurrit nuntius incassum nec spes iam foederis extat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:193)
Hos inter strepitus funestior advolat alter nuntius:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:274)
ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis nuntius in luxum falso rumore resolvit, dum marcent epulis atque inter vina chorosque persultat vacuis effrena licentia tectis, si reducem dominum sors improvisa revexit, haerent attoniti libertatemque perosus conscia servilis praecordia concutit horror:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:139)
credite nunc omnes, quas dira Britannia gentes, quas Hister, quas Rhenus alit, pendere paratas in speculis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:220)
Dixerat et velox iam nuntius advolat urbem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:85)
Hispana tibi Germanaque Tethys paruit et nostro diducta Britannia mundo, diversoque tuas coluerunt gurgite voces lentus Arar Rhodanusque ferox et dives Hiberus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:26)
hunc saeva Britannia fudit;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:32)
nuntius ipse sui longas incognitus egit praevento rumore vias, inopinus utrumque perculit et clausos montes, ut plana, reliquit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION