라틴어 문장 검색

Surgens autem Rex recessit et oblitus est virgam quam manu tenebat, et ipsamet mulier non cognovit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:15)
emit enim hanc vestem a me et oblitus est eam hic.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:12)
tu patrui meritas conare anteire secures, et vetera oblitis iura refer sociis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 68)
et dominum lavit maerens captiva cruentum, propositum flavis in Simoenta vadis, foedavitque comas, et tanti corpus Achilli maximaque in parva sustulit ossa manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 97)
si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit, haec erit e lacrimis facta litura meis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 32)
obstipuit regis facie et regalibus armis, interque oblitas excidit urna manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 412)
"secure iaces, oblite tuorum, o piger:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 64)
"o nimium Phoebi tripodumque oblite tuorum, Thestoride, quando ora deo possessa movebis iustius aut quianam Parcarum occulta recludis 3?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권196)
tunc immane gemens foedatusque ora tepentes adfatur cineres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum66)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
parte alia iuvenes siccati vulnera lymphis discumbunt, simul ora notis foedata tuentur inque vicem ignoscunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권184)
Ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi - hunc utero quondam Dryope Phoenissa gravato rapta repente choris onerisque oblita ferebat, dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan, procidit impulsus nimiis conatibus infans - tunc audax iaculis et capti pelle leonis pinea nodosae quassabat robora clavae increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권238)
quercus erat tenerae iam longum oblita iuventae aggere camporum medio, quam plurimus ambit frondibus incurvis et crudo robore cortex.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권291)
"non arva viri, non aequora vertunt, conticuere domus, cruor altus et oblita crasso cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis nos tantum et saevi spirant per culmina manes, ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto molior igne pyram, sceptrum super armaque patris inicio et notas regum velamina vestes, ac prope maesta rogum confusis ignibus adsto ense cruentato, fraudemque et inania busta plango metu, si forte premant, cassumque parenti omen et hac dubios leti precor ire timores, his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu parta fides, regna et solio considere patris - supplicium!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권126)
sed Thraces equi ut videre iacentem Hippodamum, redit illa fames, iamiamque trementem partiti furiis, ni frena ipsosque frementes oblitus palmae retro Tirynthius heros torsisset victusque et conlaudatus abisset.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권191)

SEARCH

MENU NAVIGATION