라틴어 문장 검색

Ac tametsi senati verbis graues minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장16)
Qui si dediticius est, profecto iussis vestris oboediens erit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장34)
Quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit relicuum, nisi ut illis qui ea fecere oboedientes vivamus?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장50)
Hos itaque, ut ait Sallustius, " ventri oboedientes" animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 4:1)
Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquam, et quam primum id facere desiste, quod etiam si voles, diu facere non poteris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:5)
Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae adiuvat ratione quod praecipit, quae adicit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:3)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
Ante me desisti, ante me coeperas.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:31)
non miror si prior desisti;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 3:7)
Dignus me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 73:2)
ubi non effusos esse oportet impetus sed temperatos et oboedientes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 62:3)
qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 67:2)
quem si fovere atque alere desistas, cadit brevique vires perdit extinctus suas.
(세네카, 옥타비아 9:6)
, Desiste tandem, iam gravis nimium mihi, instare:
(세네카, 옥타비아 9:28)
desiste coepto, virgo:
(세네카, Phoenissae 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION