라틴어 문장 검색

malui namque, ut illum correctionis labor, te honor editionis aspiceret perveniretque in manus vestras volumen istud alieno periculo, obsequio meo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:3)
igitur affatu secundo vel potius benedictione donatus ipse quoque rependo alterum salve, obsequia combinans numeris aequata, non meritis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:2)
namque nos ultro vestro pudori quasi quibusdam pedibus obsequii decuit occurrere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 1:4)
nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:2)
"Libyci quid mira tributi obsequia et missum media de pace triumphum laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus exspectare fuit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici51)
stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum35)
circumstant famuli consuetaque turba obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur assiduae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam90)
laetatur Adrastus obsequio fervere domum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권182)
"at non eadem Volcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권103)
interdum nutu capitisque citati integer obsequio, manibus nunc obvia tela ' discutiens, instat gressu voltuque recedit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권298)
Bis peceas, cum peccanti obsequium accommodas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 052)
Bonus animus numquam erranti obsequium adcommodat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 057)
Frugalitas miseria est rumoris boni.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 193)
Obsequium nuptae cito fit odium paelicis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 480)
Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION