라틴어 문장 검색

Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, caeci, qui non vident ;
(세네카, 행복론, Liber III 6:1)
Quomodo est disertus etiam qui tacet, fortis etiam qui compressis manibus vel etiam adligatis, quomodo gubernator etiam, qui in sicco est, quia consummatae scientiae nihil deest, etiam si quid obstat, quominus se utatur, ita gratus est etiam, qui vult tantum nec habet huius voluntatis suae ullum alium quam se testem.
(세네카, 행복론, Liber IV 100:1)
scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent ;
(세네카, 행복론, Liber IV 166:3)
Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, impares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo erubescendum est.
(세네카, 행복론, Liber V 24:3)
Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 158:2)
Non referam tibi Socraten, Chrysippum, Zenonem et ceteros magnos quidem viros, maiores quidem, quia in laudem vetustorum invidia non obstat.
(세네카, 행복론, Liber VII 45:2)
Omnia fecit, ut beneficium redderet, obstitit illi felicitas tua ;
(세네카, 행복론, Liber VII 76:1)
Quid enim est memorabilis quam eum, cuius irae nihil obstat, cuius graviori sententiae ipsi, qui pereunt, adsentiuntur, quem nemo interpellaturus est, immo, si vehementius excanduit, ne deprecaturus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestate sua in melius placidiusque uti hoc ipsum cogitantem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 28:2)
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
Male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad im- perandum nihil praeter me obstat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:4)
non perpetuae hiemis saevitia, non hominum ingenia ad similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 36:6)
Et hoc cogitandum est, ista veris bonis per falsa et prave credita obstare.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 55:3)
Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:4)
non poteris autem horum maerori obstare, si tuo indulseris.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 29:3)
Nec dubito, cum tanta illi adversus omnes suos sit mansuetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis tuum istud vulnus obduxerit, iam multa, quae dolori obstarent tuo, congesserit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION