라틴어 문장 검색

Quibus viriliter resistit Teutbertus comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:2)
Mortuo itaque comite, episcopus Sigemundus timore perculsus iussit lapidibus obfirmari portas civitatis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:3)
Per hoc itaque, quod Evrebertus consiliatus est, Balduinus itaque comes legatos dirigit ad Odonem regem, mandans cum sua gratia velle tenere abbatias sui consobrini.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:3)
Post pascha Domini Fulcho archiepiscopus et Heribertus comes assumentes Karolum regem cum omni exercitu disponunt [ire] contra Odonem regem, veneruntque contra eos Richardus, Willelmus et Hadamarus, habueruntque exercitum copiosum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:5)
qui vix fuga lapsus est, interfecto Adalungo comite, qui cum eo erat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:2)
Balduinus vero comes et Hrodulfus frater eius necnon et Ragnerus non bono consilio accepto Karolum reliquerunt et se ad Zuendebolchum contulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:6)
Sed Rodulfus comes omne illud placitum disrupit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:6)
Post haec Rothbertus comes, frater regis Odoni, venit ad regem;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:2)
Sed Richardus comes noctu in natale sanctorum Innocentium commisit cum eis proelium et victor existens compulit eos redire in Sequanam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:2)
Ragnerus vero comes venit ad regem Karolum et fidem ei promittens suasit illi atque suis fidelibus invadere regnum Zuendebolchi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:3)
quem rex dedit Altmaro comiti.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:6)
Alius vir doctus nuper non sine causa veri similius putavit auctorem Coloniae Agrippinae vixisse, quo etiam corpus S. Victoris a praeposito, uno presbytero comite, perductum accipimus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:5)
Wido comes vicit totam Brittanniorum provintiam, quod numquam antea fuerat.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 18:4)
Ludewicus imperator dedit filio suo Lothario regi ad coniugium Ermingardam filiam Hugonis comitis Turonicorum, et hiemps erat valde dura.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 40:2)
Mense Octobri venit ad imperatorem Pippinus rex Aequitaniae et Bernhardus comes Barcenonae civitatis, qui infideles deputabantur, ac fidem iuraverunt;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION