라틴어 문장 검색

Per idem tempus mense Septembrio natus est Karolus frater illorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:10)
Actum est hoc mense Februario.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:5)
Gozlinus vero et hi qui cum eo erant videntes non posse eos resistere, mense Octobrio intrante dimisso exercitu, rediit unusquisque in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:8)
Nortmanni vero seu Dani sedem sibi mutaverunt et mense Novembris Curtriaco sibi castrum ad hiemandum construunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:9)
At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:2)
Nortmanni vero mense Octobrio in Condato sibi sedem firmant regnumque Karlomanni acriter devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:1)
Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:8)
A die itaque purificationis sanctae Mariae usque mense Octobrio inter eos haec securitas data est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 23:4)
tandem soluto tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari fidem vellent, eis resisterent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:4)
Mense itaque Iulio VIII. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:3)
Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:12)
Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:5)
Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:10)
mense prope Novembrio.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:11)
Nortmanni vero qui Noviomo hiemaverant decreverunt Luvanio sibi sedem firmare ad hiemandum, illucque mense Novembrio petunt iter;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION