라틴어 문장 검색

Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장4)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장16)
Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장32)
Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장40)
Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장61)
Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장69)
et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장50)
paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장10)
Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centum milia hominum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장47)
Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장27)
Et veritus est, ne forte non permitteret eum Ionathas et ne forte pugnaret adversus eum, et quaerebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethsan.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장40)
Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et sepultus est illic;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장23)
Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege adulescentiore et occidit eum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장31)
Et, cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장16)
Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION