라틴어 문장 검색

In hujus vestis parte primaria, homo sensualitatis deponens segnitiem, ducta ratiocinationis aurigatione, coeli penetrabat arcana.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:142)
Illic ursa, per portas narium fetus enixa deformes, ipsos stylo linguae crebrius delambendo monetans, meliorem ducebat in formam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:155)
Sororem etiam quam sui splendoris depauperaverat ornamentis ei veste jucunditatis reddita [0440B] reginae venienti jubet occurrere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:13)
qualiter ex cibi ingurgitatione ducens originem, plerosque luxuriae elephantina lepra percussit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:64)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
Quomodo Natura occurrat Genio adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 92:1)
totumque vulgus, tam casti quam incesti, adulteri, homicidae, fures, perjuri, praedones, universum scilicet genus Christianae professionis, quin et sexus femineus, poenitentia ducti ad hanc laetanter concurrunt viam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:3)
- Quomodo Solymanus dux, congregatis Turcis, praedictum castrum expugnaverit, quosdam captivos duxerit, reliquos occiderit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 35:3)
- Quomodo exercitus, ad ultionem sociorum armatis, Solymanus cum multa manu occurrerit pugnaturus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 39:2)
Illis ergo hac in spe descendentibus, septingenti milites regis ad explorandum exercitum Christianorum occurrerunt in equis militaribus et armis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:9)
Ex hac victoria universae legiones totam noctem illam in laetitia vigilem duxerunt, et multos Hungarorum captivos habuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:13)
Ubi legati imperatoris illis occurrerunt, in haec verba nuntia deferentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:5)
Cui dux ex rogatu imperatoris cum viginti primoribus de suo assumpto exercitu occurrit, ut eum ad imperatoris praesentiam sub firma fide introduceret, priusquam arma reponerent, aut tentoria collocarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:2)
Sed ab ipso comite et a Baldewino, fratre ducis, illis ex adverso cum Baldewino Calderim occurrentibus plurima manu, graviter retrusi et expugnati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION