라틴어 문장 검색

"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
"duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis, hinc sata Pleione cum caelifero Atlante iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권44)
pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse Tethyos has neptes Oceanique senis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권89)
hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권91)
"ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권127)
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:12)
Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn Oceanumque senem, quorum reverentia movit saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 41:1)
At vos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo, stupri mercede, recepta pellite, ne puro tingatur in aequore paelex."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:12)
quae nunc quoque gurgite in illo aequora destringunt summis Ismenides alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:7)
Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo agnovitque deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:3)
Haud ultra tenuit Saturnius iram, terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:10)
Signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro, Persephones zonam summis ostendit in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 45:7)
Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:12)
Quas dum ferioque trahoque mille modis labens excussaque bracchia iacto, nescio quod medio sensi sub gurgite murmur territaque insisto propioris margine ripae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:10)
Nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque turbavere lacus imoque e gurgite mollem huc illuc limum saltu movere maligno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION