라틴어 문장 검색

quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas latere fit minor, qua istoc ad vos damni permensust viam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 291)
Sunt vero item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item praefectura Statonensi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장13)
quae si prope urbem essent, dignum esset, ut ex his officinis omnia opera perficerentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장21)
si enim ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur ipsique artifices pellicerent sua prudentia, si non pecunia sint copiosi seu vetustate officinarum habuerint notitiam aut etiam gratia forensi et eloquentia, cum fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates possent habere, ut eis, quod profitentur scire, id crederetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말4)
non minus pinacothecae et plumariorum textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere propter constantiam luminis inmutata permaneant qualitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 4장9)
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)
quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, nunc traiectae sunt ideo Romam, quod id genus venae postea est inventum Hispaniae regionibus, quibus metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장12)
eae autem officinae sunt inter aedem Florae et Quirini.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장13)
Ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas fossis ductis inmittitur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장40)
ita hortis ad inrigandum vel salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장9)
Statuo in hortus regalibus assignari oportere hortos pro singulis anni mensibus, in quibus separatim plantae quae illo mense florent et vigent producantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:2)
Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:1)
Horti contentum (loquor autem de hortis regiis, sicut feci de aedificiis) haud minus triginta iugerum esse debet, atque illud in tres partes dividi convenit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:2)
hortum et gestationem videt, qua hortus includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:4)
Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, transmissiones tuae paradisus (Cant.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION