라틴어 문장 검색

furiosum, inquam, non inofficiosum reprehendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 56:5)
quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:3)
ut nunc evaluit rebus agentibus, quod Pollio in Labieno damnat, et contumeliam fecit, quod a Cicerone reprehendi notum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 167:3)
vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 194:2)
De compositione non equidem post M. Tullium scribere auderem (cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata), nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id collocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem pertinentia memoriae tradidissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 258:1)
quod reprehendit Luranius, Messala defendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 295:2)
at Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam, tanquam orationem ad rhythmos adliget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 310:1)
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)
in inventione facilis, honesti studiosus, in composition adeo diligens, ut cura eius reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:3)
cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 142:2)
nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 148:1)
minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia, ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona, tempore, loco, causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 15:4)
reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quanquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:4)
nam quis reprehendat haec:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:2)
impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION