라틴어 문장 검색

denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant consulatum meum comprobarent - eo die quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 1:10)
quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 14장 1:3)
qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 3:3)
sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis haec fruenda relinqueret quae ipse servasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:2)
ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:3)
soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:2)
quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 9:11)
haec fortasse metuis et idcirco mortem censes esse sempiternum malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:6)
Quia, si mors etiam mortuis miserum esset, infinitum quoddam et sempiternum malum haberemus in vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 15:2)
itaque credo equidem etiam alios tot saeculis, sed quod litteris exstet, Pherecydes Syrius primus dixit animos esse hominum sempiternos, antiquus sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 37:2)
liberatos enim se per eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 47:2)
nec vero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens ipsaque praedita motu sempiterno.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:7)
haec magna, haec divina, haec sempiterna sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:7)
nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum, quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque, si mors malum sit, esse sempiternum malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:1)
sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem somno consopiri sempiterno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION