라틴어 문장 검색

ne quid eis noceatur, neu quis invitus sacramentum dicere cogatur, a Caesare cavetur.
(카이사르, 내란기, 1권 86:4)
non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant.
(카이사르, 내란기, 2권 7:2)
Frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret.
(카이사르, 내란기, 2권 18:2)
Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS CCXXX et argenti pondo XX milia, tritici modium CXX milia polliceri coegit.
(카이사르, 내란기, 2권 18:10)
Hi, quamcumque in partem impetum fecerant, hostes loco cedere cogebant, sed neque longius fugientes prosequi neque vehementius equos incitare poterant.
(카이사르, 내란기, 2권 41:7)
Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat, magnam omnibus locis aedificandam curaverat;
(카이사르, 내란기, 3권 3:1)
magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.
(카이사르, 내란기, 3권 3:2)
DCCC ex servis suis pastorumque suorum numero coegerat;
(카이사르, 내란기, 3권 4:15)
His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 9:12)
Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare;
(카이사르, 내란기, 3권 15:3)
atque etiam uno tempore accidit, ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves, nocturnum excipere rorem cogerentur;
(카이사르, 내란기, 3권 15:4)
Iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae signo dato se in hostes incitaverunt primoque impeto unam ex his quadriremibus cum remigibus defensoribusque suis ceperunt, reliquas turpiter refugere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 24:6)
qui nostris navibus periculum intulerant, de suo timere cogebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 27:3)
At veteranae legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros receperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 28:8)
cuius modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION