라틴어 문장 검색

raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 5:1)
Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sortiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat nec Domitiano exemplum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 1:1)
et quibus deerat inimicus per amicos oppressi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장16)
et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato manebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones senium atque avaritiam Galbae increpantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장2)
dux deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장10)
nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris instinctor, ad quod facillime ab eius modi voto transitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장6)
nec deerat Otho protendens manus adorare vulgum, iacere oscula et omnia serviliter pro dominatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장5)
nec deerat pars Galliarum, quae Rhenum accolit, easdem partis secuta ac tum acerrima instigatrix adversum Galbianos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장9)
nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et bello adversus Vindicem universus adfuerat, nec nisi occiso Nerone translatus in Galbam atque in eo ipso sacramento vexillis inferioris Germaniae praeventus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장5)
quotiens pecuniae materia deesset, stupris et adulteriis exorabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장8)
nec deerant e contrario qui ambitione stolida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos apparatus conviviorum et inritamenta libidinum ut instrumen- tum belli mercarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장6)
nec defuere qui trierarchos nomine Neronis accirent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장3)
is concita gente (nec deest iuventus) arcere provinciae finibus Othonianos intendit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장9)
solidati muri, propugnacula addita, auctae turres, provisa parataque non arma modo sed obsequium et parendi amor, quod solum illis partibus defuit, cum virtutis haud paeniteret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장6)
Munientibus castra apud Ticinum de adversa Caecinae pugna adlatum, et prope renovata seditio tamquam fraude et cunctationibus Valentis proelio defuissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION