라틴어 문장 검색

nec deerant, qui, imperium tantum ad Washingtonium unum deferri non oportere, eumque, suae utilitatis et commodi causa, bellum, morando, ducere, audacter dicerent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.208)
gratias, imprimis, maximas Deo optimo maximo habere oportet, qui bellum Americanum, Washingtonii ductu, ad exitum felicissimum perducere dignatus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.235)
Collegiorum, porro, nostrorum curatores, professores, et inspectores, gradus, in artibus liberalibus, indignis indoctisve minime concedere oportet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.51)
Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis . oportebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 26:3)
Nam quia primus nuptiarum dies verecundiae datur, postridie autem nuptam in domo viri dominium incipere oportet adipisci et rem facere divinam, omnes autem postriduani dies seu post Kalendas sive post Nonas Idusve ex aequo atri sunt, ideo et Nonas inhabiles nuptiis esse dixerunt, ne nupta aut postero die libertatem auspicaretur uxoriam aut atro immolaret quo nefas est sacra celebrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 22:4)
quia tunc quoque Ianum Iovemque praefari necesse est, quos nominari atro die non oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 25:3)
In eadem verba hostias fieri oportet auctoritatemque videri extorum, ut ea promittant futura.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 9:1)
quod autem ait Neptuno et Apollini tauris postea sacrificatum, [et] apud alias aras hoc factum accipi oportet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 855)
amplius uno exitu in eo esse non oportet, cum ibi sit cubiturus auspicans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2008)
veteri enim religione pontificum praecipiebatur inaugurato flamini vestem, quae laena dicebatur, a flaminica texi oportere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26220)
sane hoc loco docuit, flamini a flaminica fieri vestem oportere, cuius lanam ipsa per se et nere debeat et texere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2633)
matura multa, quasi tempestiva et quam iam esse oportebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2571)
nullum cum victis certamen deest 'esse oportere'. et aethere cassis id est luce vacuis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1041)
spes sibi quisque subaudis 'sit'. et late patet ista sententia, vel quod alienis egere auxiliis non oporteat, vel quod meminisse singuli spei suae debeant, ut ea sperent tantum, quibus possunt potiri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3092)
vel secundum Trebatium qui de religionibus libro septimo ait luci qui sunt in agris qui concilio capti sunt, hos lucos eadem caerimonia moreque conquiri haberique oportet, ut ceteros lucos qui in antiquo agro sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3167)

SEARCH

MENU NAVIGATION